- RUBRUM Mare
- RUBRUM Marealias Erythraeum, Uranlo vetustissimo Scriptori, apud Stephanum περὶ πόλεων, a montium rubentium et imbrium inde in mare decurrentium colore, nomen habet. Ned colorem negant Veteres alii, quamvis in causa haereant. Ex recentioribus Alfonsus Albuquercius se rubentem vidisse aquam, et ab incolis, ab arena rubra, quae mota ex imo mari non admodum profundo misceatur undis, rubens illud fieri se edoctum, refert apud I. Banium, Asiae Dec. 2. l. 1. c. 1. Alittore rubri coloris contra appellationem arcessit odoardus Barbossa, in huius maria littoribus Arsinoem (vulgo Suez) versus terram rubescere videriaiens, Summar. Regnor. Oriental. Tom. 1. Navigat. Rbamusi. Imo Ioachimum Frencelium Cotheno-Anhaltinum sibi retulisse Becmannus scribit. se A. C. 1622. mare hoc ingressum, arenam rubram in littovibus sparsam ipsam suis manibus oculisque usurpâsse, de Origg. L. L. in Erythraeum. I. Castrius vero, apud Banium supra laudatum, vidisse se maximas rubri coloris maculas in eo mari, sed quam inde extractam claram atque pellucidam, nec rubrô colore infectam:urinatores autem suose profundo materiam quandam rubram corallio similem protulisse et aliam sanguine tulvi coloris coopertam; alibi autem, ubi virides apparebant fluctus, extraxisse lapides quosdam viridis coloris, ubi autem aquae videbantur albae candidissimas arenas: nullum vero littus, aut promontorium, saltem quod relatu dignum esset rubri coloris ibi locorum vidisse ttestatur. Ubi quod de claro aquae colore ait, confirmat Curtius, sed aliunde vocis originem arcessit, l. 1. c. 9. Mare (hoc) ne colore quidem abborret a coeteris, ab Erythra Rege inditum est nomen: propter quod nomen ignari rubere aquas creduns. Idem tradit Agatharchides, apud Strabonem, Ctesiam et Photium p. 458. Stephanus περὶ πόλ. Philostratus, de Apollon. l. 3. c. 15. Arrianus, Rerum Indic. l. 6. c. 19. Xiphilinus in Trayano Alii. Optime omnium Fullerus Miscellaneor. Sacror. l. 4. c. 20. ab Esavo, qui et Edom, i. e. ruber, seu ἐρυθρὸς, mari nomen inditum, docet, quod eousque potentiam suam extendisset. Memorabile hoc mare transitu inprimis Israelitarum et Aegyptiorum clade, quorum ultimus Pharao, spectatô prius suorum interitu, in illo suffocatus est, unde Pharaonis mare hodieque Turcis dicitur. Tranficrunt autem per medium mare Israelitae, et adversum in littas Arabicum evaserunt, Ps. 135. v. 13. ingenti miraculô, nec Gentilibus ignotô, uti ex Herodoto, l. 1. Dionysio Alex. Festo Avieno, aliis. discimus. Imo extare etiam nunc certissima horum monumenta gostorum: Nam tractus curruum atque rotarum orbitas non solum in litore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur pervideri, tradit Orosius, l. 1. c. 12. Plinius quoque scribit, fundum maris herbidum, oleaeque ac lauri feracem esse, l. 13. c. 25. quod miraculô effecisse Deum, ut idem alveus subito germinaret et vernaret instar amoenissimi campi, existimat Sanchez. Interim omnibus modis transgressum hunc miraculosum obscurare conati Gentiles, reciprocationi maris illum adscripserunt, ut de Memphitis leges apud Eusebium Προπ. l. 9. Ipse Iosephus dubitat, an divifio haec naturalis fuerit, an miraculosa? Nam et Alexandri M. inquit, ductis mare Pamphylium cessit, cum Deus eius operâ ad destruendum Persarum Imperium uti decrevisset. Sed haec incomparabili isti miracnlo frustra opponuntur. Siquidem fabulam sapit, quod de Alexandro iactant: ut qui, teste Strabone, l. 14. maris Pamphylii littora, observatô aestu, temerariô quidem, sed felici ausu, immissis, umbilico tenus militibus, oblique legit etsuperavit: cuiusmodi motus aquarum inter Tyrum et Ptolemaidem, item apud Casium, accidere, idem prodit l. ??? 6. Hinc breviter Curtius, l. 5. c. 3. Mari novumiter in Pamphylium aperuit Alexander: quale nempe Strabo prodidit. Id vero in Rubro mari contingere nullâ ratione potuit etc. Hornius, Not. ad Iustin. l. 36. c. 2. Videatur et Freinshemius, ad Curt. l. 8. c. 9. Est autem inter Arabiam Felicem ac Petraeam ad Ortum et Aethiopiam ac Aegyptum ad Occasum. A Septentrione in Meridiem, 200. mill. pass. longum, latum vix 250. mill. Separaturque ab Oceano Arabico fretô Babelmandel. Vide quoque Erythraeum mare, it. Mare Rubrum, et Sinus Arabicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.